cecidit autem sors tribui Manasse ipse est enim
primogenitus Ioseph Machir primogenito Manasse patri Galaad qui
fuit vir pugnator habuitque possessionem Galaad et Basan
et reliquis filiorum Manasse iuxta familias suas filiis
Abiezer et filiis Elech et filiis Esrihel et filiis Sechem et
filiis Epher et filiis Semida isti sunt filii Manasse filii
Ioseph mares per cognationes suas
Salphaad vero filio Epher filii Galaad filii Machir filii
Manasse non erant filii sed solae filiae quarum ista sunt
nomina Maala et Noa Egla et Melcha et Thersa
veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis et Iosue filii
Nun et principum dicentes Dominus praecepit per manum Mosi ut
daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum deditque eis
iuxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris
earum
et ceciderunt funiculi Manasse decem absque terra Galaad et
Basan trans Iordanem
filiae enim Manasse possederunt hereditatem in medio
filiorum eius terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum
Manasse qui reliqui erant
fuitque terminus Manasse ab Aser Machmathath quae respicit
Sychem et egreditur ad dextram iuxta habitatores fontis Taffuae
etenim in sorte Manasse ceciderat terra Taffuae quae est
iuxta terminos Manasse filiorum Ephraim
descenditque terminus vallis Harundineti in meridiem
torrentis civitatum Ephraim quae in medio sunt urbium Manasse
terminus Manasse ab aquilone torrentis et exitus eius pergit ad
mare
ita ut ab austro sit possessio Ephraim et ab aquilone
Manasse et utramque claudat mare et coniungantur sibi in tribu
Aser ab aquilone et in tribu Isachar ab oriente
fuitque hereditas Manasse in Isachar et in Aser Bethsan et
viculi eius et Ieblaam cum villulis suis et habitatores Dor cum
oppidis suis habitatores quoque Hendor cum villulis suis
similiterque habitatores Thanach cum villulis suis et
habitatores Mageddo cum viculis suis et tertia pars urbis
Nofeth
nec potuerunt filii Manasse has subvertere civitates sed
coepit Chananeus habitare in terra ista
postquam autem convaluerunt filii Israhel subiecerunt
Chananeos et fecerunt sibi tributarios nec interfecerunt eos
locutique sunt filii Ioseph ad Iosue atque dixerunt quare
dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius cum sim
tantae multitudinis et benedixerit mihi Dominus
ad quos Iosue ait si populus multus es ascende in silvam
et succide tibi spatia in terra Ferezei et Rafaim quia angusta
est tibi possessio montis Ephraim
cui responderunt filii Ioseph non poterimus ad montana
conscendere cum ferreis curribus utantur Chananei qui habitant
in terra campestri in qua sitae sunt Bethsan cum viculis suis
et Iezrahel mediam possidens vallem
dixitque Iosue ad domum Ioseph Ephraim et Manasse populus
multus es et magnae fortitudinis non habebis sortem unam
sed transibis ad montem et succides tibi atque purgabis ad
habitandum spatia et poteris ultra procedere cum subverteris
Chananeum quem dicis ferreos habere currus et esse fortissimum